dum canimus sacras alterno pectine Nonas:maximus hic fastis accumulatur honos,deficit ingenium, maioraque viribus urgent:haec mihi praecipuo est ore canenda dies.quid volui demens elegis imponere tantumponderis? heroi res erat ista pedis,sancte pater patriae, tibi plebs, tibi curia nomenhoc dedit, hoc dedimus nos tibi nomen, eques,res tamen ante dedit, sero quoque vera tulistinomina, iam pridem tu pater orbis eras.hoc tu per terras, quod in aethere Iuppiter alto,nomen habes: hominum tu pater, ille deum.Romule, concedes: facit hic tua magna tuendomoenia, tu dederas transilienda Remo.te Tatius parvique Cures Caeninaque sensit:hoc duce Romanum est solis utrumque latus,tu breve nescio quid victae telluris habebas:quodcumque est alto sub Iove, Caesar habet,tu rapis, hic castas duce se iubet esse maritas:tu recipis luco, reppulit ille nefas.vis tibi grata fuit, florent sub Caesare leges.tu domini nomen, principis ille tenet,te Remus incusat, veniam dedit hostibus ille.caelestem fecit te pater, ille patrem.iam puer Idaeus media tenus eminet alvoet liquidas mixto nectare fundit aquas,en etiam, siquis Borean horrere solebat,gaudeat: a Zephyris mollior aura venit.Quintus ab aequoreis nitidum iubar extulit undisLucifer, et primi tempora veris erunt.ne fallare tamen, restant tibi frigora, restant,magnaque discedens signa reliquit hiems.Tertia nox veniat: Custodem protinus Ursaeaspicies geminos exeruisse pedes. noteinter Hamadryadas iaculatricemque DianamCallisto sacri pars fuit una chori.illa deae tangens arcus ‘quos tangimus arcus,este meae testes virginitatis’ ait.Cynthia laudavit, promissa que ‘foedera serva,et comitum princeps tu mihi’ dixit eris.