Ianus habet finem, cum carmine crescit et annus:alter ut hic mensis, sic liber alter eat.nunc primum velis, elegi, maioribus itis:exiguum, memini, nuper eratis opus.ipse ego vos habui faciles in amore ministros,cum lusit numeris prima iuventa suis.idem sacra cano signataque tempora fastis:ecquis ad haec illinc crederet esse viam?haec mea militia est: ferimus quae possumus arma,dextraque non omni munere nostra vacat,si mihi non valido torquentur pila lacerto,nec bellatoris terga premuntur equi,nec galea tegimur nec acuto cingimur ense,(his habilis telis quilibet esse potest),at tua prosequimur studioso pectore, Caesar,nomina, per titulos ingredimurque tuos.ergo ades et placido paulum mea munera volturespice, pacando si quid ab hoste vacas.februa Romani dixere piamina patres:nunc quoque dant verbo plurima signa fidem,pontifices ab rege petunt et flamine lanas,quis veterum lingua februa nomen erat,quaeque capit lictor domibus purgamina versistorrida cum mica farra, vocantur idem;nomen idem ramo, qui caesus ab arbore puracasta sacerdotum tempora fronde tegit,ipse ego flammicam poscentem februa vidi;februa poscenti pinea virga data est.denique quodcumque est, quo corpora nostra piantur,hoc apud intonsos nomen habebat avos.mensis ab his dictus, secta quia pelle Luperciomne solum lustrant idque piamen habent,aut quia placatis sunt tempora pura sepulcris,tunc cum ferales praeteriere dies.omne nefas omnemque mali purgamina causamcredebant nostri tollere posse senes.Graecia principium moris dedit: illa nocentisimpia lustratos ponere facta putat.Actoriden Peleus, ipsum quoque Pelea Phocicaede per Haemonias solvit Acasfus aquas: