iamque novi praeeunt fasces, nova purpura fulget,et nova conspicuum pondera sentit ebur.colla rudes operum praebent ferienda iuvenci,quos aluit campis herba Falisca suis.Iuppiter arce sua totum cum spectat in orbem,nil nisi Romanum, quod tueatur, habet,salve, laeta dies, meliorque revertere semper,a populo rerum digna potente coli.quem tamen esse deum te dicam, Iane biformis?nam tibi par nullum Graecia numen habet,ede simul causam, cur de caelestibus unus,sitque quod a tergo, sitque quod ante, vides?haec ego cum sumptis agitarem mente tabellis,lucidior visa est, quam fuit ante, domus.tunc sacer ancipiti mirandus imagine Ianusbina repens oculis obtulit ora meis.extimui sensique metu riguisse capillos,et gelidum subito frigore pectus erat.ille tenens baculum dextra clavemque sinistraedidit hos nobis ore priore sonos:‘disce metu posito, vates operose dierum,quod petis, et voces percipe mente meas.me Chaos antiqui (nam sum res prisca) vocabant:aspice, quam longi temporis acta canam.lucidus hic aer et quae tria corpora restant,ignis, aqua et tellus, unus acervus erat.ut semel haec rerum secessit lite suaruminque novas abiit massa soluta domos,flamma petit altum, propior locus aera cepit,sederunt medio terra fretumque solo.tunc ego, qui fueram globus et sine imagine moles,in faciem redii dignaque membra deo.nunc quoque, confusae quondam nota parva figurae,ante quod est in me postque, videtur idem.accipe, quaesitae quae causa sit altera formae,hanc simul ut noris officiumque meum.quicquid ubique vides, caelum, mare, nubila, terras,omnia sunt nostra clausa patentque manu.me penes est unum vasti custodia mundi,et ius vertendi cardinis omne meum est.