cum serimus, caelum ventis aperite serenis;cum latet, aetheria spargite semen aqua.neve graves cultis Cerialia rura, cavete,agmine laesuro depopulentur aves.vos quoque, formicae, subiectis parcite granis:post messem praedae copia maior erit.interea crescat scabrae robiginis expers,nec vitio caeli palleat aegra seges,et neque deficiat macie neque pinguior aequodivitiis pereat luxuriosa suis.et careant loliis oculos vitiantibus agri,nec sterilis culto surgat avena solo.triticeos fetus passuraque farra bis ignemhordeaque ingenti fenore reddat ager!’haec ego pro vobis, haec vos optate coloni,efficiatque ratas utraque diva preces,bella diu tenuere viros: erat aptior ensisvomere, cedebat taurus arator equo;sarcula cessabant, versique in pila ligones,factaque de rastri pondere cassis erat.gratia dis domuique tuae; religata catenisiampridem vestro sub pede bella iacent,sub iuga bos veniat, sub terras semen aratas:pax Cererem nutrit, pacis alumna Ceres.At quae venturas praecedit sexta Kalendas,hac sunt Ledaeis templa dicata deis:fratribus illa deis fratres de gente deorumcirca Iuturnae composuere lacus.Ipsum nos carmen deduxit Pacis ad aram.haec erit a mensis fine secunda dies.frondibus Actiacis comptos redimita capillos,Pax, ades et toto mitis in orbe mane.dum desint hostes, desit quoque causa triumphi:tu ducibus bello gloria maior eris.sola gerat miles, quibus arma coerceat, arma,canteturque fera nil nisi pompa tuba.horreat Aeneadas et primus et ultimus orbis:si qua parum Romam terra timebat, amet.tura, sacerdotes, pacalibus addite flammis,albaque percussa victima fronte cadat,