accipio revocamen ait, vocemque secutusimpia per silvas ultor ad antra venit,ille aditum fracti praestruxerat obice montis;vix iuga movissent quinque bis illud opus.nititur hic numeris (caelum quoque sederat illis)et vastum motu conlabefactat onus.quod simul eversum est, fragor aethera terruit ipsum.ictaque subsedit pondere molis humus,prima movet Cacus collata proelia dextraremque ferox saxis stipitibusque gerit.quis ubi nil agitur, patrias male fortis ad artesconfugit et flammas ore sonante vomit;quas quotiens proflat, spirare Typhoea credaset rapidum Aetnaeo fulgur ab igne iaci.occupat Alcides, adductaque clava trinodister quater adverso sedit in ore viri.ille cadit mixtosque vomit cum sanguine fumoset lato moriens pectore plangit humum,immolat ex illis taurum tibi, Iuppiter, unumvictor et Evandrum ruricolasque vocat,constituitque sibi, quae Maxima dicitur, aram,hic ubi pars urbis de bove nomen habet,nec tacet Evandri mater prope tempus adesse,Hercule quo tellus sit satis usa suo.at felix vates, ut dis gratissima vixit,possidet hunc Iani sic dea mense diem.Idibus in magni castus Iovis aede sacerdossemimaris flammis viscera libat ovis;redditaque est omnis populo provincia nostro,et tuus Augusto nomine dictus avus.perlege dispositas generosa per atria ceras:contigerunt nulli nomina tanta viro.Africa victorem de se vocat, alter Isaurasaut Cretum domitas testificatur opes;hunc Numidae faciunt, illum Messana superbum,ille Numantina traxit ab urbe notam,et mortem et nomen Druso Germania fecit—me miserum, virtus quam brevis illa fuit!si petat a victis, tot sumat nomina Caesar,quot numero gentes maximus orbis habet,