intactae fueratis aves, solacia ruris,adsuetum silvis innocuumque genus,quae facitis nidos et plumis ova fovetiset facili dulces editis ore modos;sed nil ista iuvant, quia linguae crimen habetis,dique putant mentes vos aperire suas.nec tamen hoc falsum: nam, dis ut proxima quaeque,nunc penna veras, nunc datis ore notas,tuta diu volucrum proles tum denique caesa est,iuveruntque deos indicis exta sui.ergo saepe suo coniunx abducta maritouritur Idaliis alba columba focis;nec defensa iuvant Capitolia, quo minus anserdet iecur in lances, Inachi lauta, tuas;nocte deae Nocti cristatus caeditur ales,quod tepidum vigili provocet ore diem.Interea Delphin clarum super aequora sidustollitur et patriis exerit ora vadis.Postera lux hiemem medio discrimine signat,aequaque praeteritae, quae superabit, erit.Proxima prospiciet Tithono Aurora relictoArcadiae sacrum pontificale deae,te quoque lux eadem, Turni soror, aede recepit,hic ubi Virginea Campus obitur aqua.unde petam causas horum moremque sacrorum?diriget in medio quis mea vela freto?ipsa mone, quae nomen habes a carmine ductum,propositoque fave, ne tuus erret honor,orta prior luna (de se si creditur ipsi)a magno tellus Arcade nomen habet.hic fuit Evander, qui, quamquam clarus utroque,nobilior sacrae sanguine matris erat;quae simul aetherios animo conceperat ignes,ore dabat pleno carmina vera dei.dixerat haec nato motus instare sibique,multaque praeterea tempore nacta fidem.nam iuvenis nimium vera cum matre fugatusdeserit Arcadiam Parrhasiumque larem,cui genetrix flenti fortuna viriliter inquit‘(siste, precor, lacrimas) ista ferenda tibi est.