tertius a senibus, iuvenum de nomine quartus,quae sequitur, numero turba notata fuit.at Numa nec Ianum nec avitas praeterit umbras,mensibus antiquis praeposuitque duos.ne tamen ignores variorum iura dierum,non habet officii Lucifer omnis idem.ille nefastus erit, per quem tria verba silentur:fastus erit, per quem lege licebit agi.nec toto perstare die sua iura putaris:qui iam fastus erit, mane nefastus erat;nam simul exta deo data sunt, licet omnia fari,verbaque honoratus libera praetor habet,est quoque, quo populum ius est includere saeptis:est quoque, qui nono semper ab orbe redit.vindicat Ausonias Iunonis cura Kalendas,Idibus alba Iovi grandior agna cadit;Nonarum tutela deo caret, omnibus istis(ne fallare cave!) proximus ater erit.omen ab eventu est, illis nam Roma diebusdamna sub averso tristia Marte tulit,haec mihi dicta semel, totis haerentia fastis,ne seriem rerum scindere cogar, erunt.Ecce tibi faustum, Germanice, nuntiat annuminque meo primus carmine Ianus adest.Iane biceps, anni tacite labentis origo,solus de superis qui tua terga vides,dexter ades ducibus, quorum secura laboreotia terra ferax, otia pontus habet:dexter ades patribusque tuis populoque Quirini,et resera nutu candida templa tuo.prospera lux oritur: linguis animisque favete!nunc dicenda bona sunt bona verba die.lite vacent aures, insanaque protinus absintiurgia; differ opus, livida lingua, tuum!cernis, odoratis ut luceat ignibus aether,et sonet accensis spica Cilissa focis?flamma nitore suo templorum verberat aurumet tremulum summa spargit in aede iubar,vestibus intactis Tarpeias itur in arces,et populus festo concolor ipse suo est,