dulcia qui dignum nemus in convivia nactigramine vestitis accubuere toris, vinavina dabat Liber, tulerat sibi quisque coronam,miscendas parce rivus agebat aquas.Naides effusis aliae sine pectinis usu,pars aderant positis arte manuque comis:illa super suras tunicam collecta ministrat,altera dissuto pectus aperta sinu:exserit haec humerum, vestem trahit illa per herbas,impediunt teneros vincula nulla pedes,hinc aliae Satyris incendia mitia praebent,pars tibi, qui pinu tempora nexa geris,te quoque, inextinctae Silene libidinis, urunt:nequitia est, quae te non sinit esse senem.at ruber, hortorum decus et tutela, Priapusomnibus ex illis Lotide captus erat:hanc cupit, hanc optat, sola suspirat in illa,signaque dat nutu, sollicitatque notis,fastus inest pulchris, sequiturque superbia formam:irrisum voltu despicit illa suo.nox erat, et vino somnum faciente iacebantcorpora diversis victa sopore locis.Lotis in herbosa sub acernis ultima ramis,sicut erat lusu fessa, quievit humo.surgit amans animamque tenens vestigia furtimsuspenso digitis fert taciturna gradu,ut tetigit niveae secreta cubilia nymphae,ipsa sui flatus ne sonet aura, cavet,et iam finitima corpus librabat in herba:illa tamen multi plena soporis erat.gaudet et, a pedibus tracto velamine, votaad sua felici coeperat ire via.ecce rudens rauco Sileni vector asellusintempestivos edidit ore sonos.territa consurgit nymphe manibusque Priapumreicit et fugiens concitat omne nemus;at deus obscena nimium quoque parte paratusomnibus ad lunae lumina risus erat.morte dedit poenas auctor clamoris, et haec estHellespontiaco victima grata deo.