pace fores obdo, ne qua discedere possit;Caesareoque diu numine elusus ero.’dixit et attollens oculos diversa videntesaspexit toto quicquid in orbe fuit.pax erat et, vestri, Germanice, causa triumphi,tradiderat famulas iam tibi Rhenus aquas.Iane, fac aeternos pacem pacisque ministros,neve suum, praesta, deserat auctor opus.quod tamen ex ipsis licuit mihi discere fastis,sacravere patres hac duo templa die.accepit Phoebo nymphaque Coronide natuminsula, dividua quam premit amnis aqua.Iuppiter in parte est; cepit locus unus utrumqueiunctaque sunt magno templa nepotis avo.Quis vetat et stellas, ut quaeque oriturque caditque,dicere? promissi pars fuit ista mei.felices animae, quibus haec cognoscere primisinque domus superas scandere cura fuit!credibile est illos pariter vitiisque locisquealtius humanis exeruisse caput.non Venus et vinum sublimia pectora fregitofficiumque fori militiaeve labor;nec levis ambitio perfusaque gloria fucomagnarumque fames sollicitavit opum.admovere oculis distantia sidera nostrisaetheraque ingenio supposuere suo.sic petitur caelum: non ut ferat Ossan Olympus,summaque Peliacus sidera tangat apex.nos quoque sub ducibus caelum metabimur illisponemusque suos ad vaga signa dies.Ergo ubi nox aderit Venturis tertia Nonis,sparsaque caelesti rore madebit humus,octipedis frustra quaerentur brachia Cancri: praecepsocciduas ille subibit aquas.Institerint Nonae, missi tibi nubibus atrissigna dabunt imbres exoriente Lyra.Quattuor adde dies ductos ex ordine Nonis,Ianus Agonali luce piandus erit.nominis esse potest succinctus causa minister,hostia caelitibus quo feriente cadit,