Iuppiter angusta vix totus stabat in aede,inque Iovis dextra fictile fulmen erat.frondibus ornabant quae nunc Capitolia gemmis,pascebatque suas ipse senator oves;nec pudor in stipula placidam cepisse quietemet faenum capiti supposuisse fuit.iura dabat populis posito modo praetor aratro,et levis argenti lammina crimen erat.at postquam fortuna loci caput extulit huius,et tetigit summos vertice Roma deos,creverunt et opes et opum furiosa cupido,et, cum possideant plurima, plura petunt,quaerere, ut absumant, absumpta requirere certant,atque ipsae vitiis sunt alimenta vices.sic quibus intumuit suffusa venter ab unda,quo plus sunt potae, plus sitiuntur aquae,in pretio pretium nunc est: dat census honores,census amicitias: pauper ubique iacet,tu tamen auspicium si sit stipis utile, quaeris,curque iuvent vestrasaera vetusta manus? aera dabant olim, melius nunc omen in auro est,victaque concessit prisca moneta novae,nos quoque templa iuvant, quamvis antiqua probemus,aurea: maiestas convenit ista deo.laudamus veteres, sed nostris utimur annis:mos tamen est aeque dignus uterque coli.’finierat monitus, placidis ita rursus, ut ante,clavigerum verbis adloquor ipse deum:‘multa quidem didici: sed cur navalis in aerealtera signata est, altera forma biceps?’noscere me duplici posses sub imagine, dixit‘ni vetus ipsa dies extenuasset opus.causa ratis superest: Tuscum rate venit in amnemante pererrato falcifer orbe deus.hac ego Saturnum memini tellure receptumcaelitibus regnis a Iove pulsus erat.inde diu genti mansit Saturnia nomen;dicta quoque est Latium terra, latente deo.at bona posteritas puppem formavit in aere,hospitis adventum testificata dei.