cum libuit Pacem placidis emittere tectis,libera perpetuas ambulat illa vias:sanguine letifero totus miscebitur orbis,ni teneant rigidae condita bella serae.praesideo foribus caeli cum mitibus Horis:it, redit officio Iuppiter ipse meo.inde vocor Ianus, cui cum Ceriale sacerdosimponit libum mixtaque farra sale,nomina ridebis; modo namque Patulcius idemet modo sacrifico Clusius ore vocor.scilicet alterno voluit rudis illa vetustasnomine diversas significare vices,vis mea narrata est. causam nunc disce figurae:iam tamen hanc aliqua tu quoque parte vides.omnis habet geminas, hinc atque hinc, ianua frontis,e quibus haec populum spectat, at illa larem;utque sedens primi vester prope limina tectiianitor egressus introitusque videt,sic ego perspicio caelestis ianitor aulaeEoas partes Hesperiasque simul.ora vides Hecates in tres vertentia partes,servet ut in ternas compita secta vias;et mihi, ne flexu cervicis tempora perdam,cernere non moto corpore bina licet.’dixerat et voltu, si plura requirere vellem,difficilem mihi se non fore fassus erat.sumpsi animum gratesque deo non territus egiverbaque sum spectans pauca locutus humum!‘dic, age, frigoribus quare novus incipit annus,qui melius per ver incipiendus erat?omnia tunc florent, tunc est nova temporis aetas,et nova de gravido palmite gemma tumet,et modo formatis operitur frondibus arbor,prodit et in summum seminis herba solum,et tepidum volucres concentibus aera mulcent,ludit et in pratis luxuriatque pecus,tum blandi soles, ignotaque prodit hirundoet luteum celsa sub trabe figit opus:tum patitur cultus ager et renovatur aratro.haec anni novitas iure vocanda fuit.’