Tempora cum causis Latium digesta per annumlapsaque sub terras ortaque signa canam,excipe pacato, Caesar Germanice, voltuhoc opus et timidae dirige navis iter;officioque, levem non aversatus honorem,en tibi devoto numine dexter ades.sacra recognosces annalibus eruta priscis,et quo sit merito quaeque notata dies.invenies illic et festa domestica vobis:saepe tibi pater est, saepe legendus avus;quaeque ferunt illi pictos signantia fastos,tu quoque cum Druso praemia fratre feres.Caesaris arma canant alii: nos Caesaris aras,et quoscumque sacris addidit ille dies.adnue conanti per laudes ire tuorum,deque meo pavidos excute corde metus,da mihi te placidum, dederis in carmina viris:ingenium voltu statque caditque tuo.pagina iudicium docti subitura moveturprincipis, ut Clario missa legenda deo.quae sit enim culti facundia sensimus oris,civica pro trepidis cum tulit arma reis;scimus et, ad nostras cum se tulit impetus artes,ingenii currant flumina quanta tui.si licet et fas est, vates rege vatis habenas,auspice te felix totus ut annus eat.tempora digereret cum conditor urbis, in annoconstituit menses quinque bis esse suo.scilicet arma magis quam sidera, Romule, noras,curaque finitimos vincere maior erat.est tamen et ratio, Caesar, quae movent illum,erroremque suum quo tueatur, habet,quod satis est, utero matris dum prodeat infans,hoc anno statuit temporis esse satis,per totidem menses a funere coniugis uxorsustinet in vidua tristia signa domo,haec igitur vidit trabeati cura Quirini,cum rudibus populis annua iura daret.Martis erat primus mensis, Venerisque secundus:haec generis princeps, ipsius ille pater,