forma trucis: tauro mutatus membra rebello.Induit ille toris a laeva parte lacertos,admissumque trahens sequitur depressaque duracornua figit humo meque alta sternit harena.Nec satis hoc fuerat: rigidum fera dextera cornudum tenet, infregit truncaque a fronte revellit.Naides hoc, pomis et odoro flore repletum,sacrarunt, divesque meo Bona Copia cornu est.”Dixerat, et nymphe ritu succincta Dianae,una ministrarum, fusis utrimque capillis,incessit totumque tulit praedivite cornuautumnum et mensas, felicia poma, secundas.Lux subit, et primo feriente cacumina solediscedunt iuvenes: neque enim dum flumina pacemet placidos habeant lapsus totaeque residant,opperiuntur, aquae. Vultus Achelous agresteset lacerum cornu mediis caput abdidit undis.Hunc tamen ablati domuit iactura decoris,cetera sospes habet; capitis quoque fronde salignaaut super inposita celatur harundine damnum.At te, Nesse ferox, eiusdem virginis ardorperdiderat volucri traiectum terga sagitta.Namque nova repetens patrios cum coniuge murosvenerat Eueni rapidas Iove natus ad undas.Uberior solito, nimbis hiemalibus auctusverticibusque frequens erat atque inpervius amnis.Intrepidum pro se, curam de coniuge agentemNessus adit, membrisque valens scitusque vadorum,“officio” que “meo ripa sistetur in illahaec,” ait “Alcide. Tu viribus utere nando!”pallentemque metu fluviumque ipsumque timentemtradidit Aonius pavidam Calydonida Nesso.Mox, ut erat, pharetraque gravis spolioque leonis(nam clavam et curvos trans ripam miserat arcus),“quandoquidem coepi, superentur flumina!” dixit,nec dubitat nec, qua sit clementissimus amnis,quaerit et obsequio deferri spernit aquarum.Iamque tenens ripam, missos cum tolleret arcus,coniugis agnovit vocem: Nessoque parantifallere depositum “quo te fiducia” clamat