Pronuba quid Iuno, quid ad haec, Hymenaee, venitissacra, quibus qui ducat abest, ubi nubimus ambae?”Pressit ab his vocem. Nec lenius altera virgoaestuat, utque celer venias, Hymenaee, precatur.Quod petit haec, Telethusa timens modo tempora differt,nunc ficto languore moram trahit, omina saepevisaque causatur. Sed iam consumpserat omnemmateriam ficti, dilataque tempora taedaeinstiterant, unusque dies restabat. At illacrinalem capiti vittam nataeque sibiquedetrahit et passis aram complexa capillis“Isi, Paraetonium Mareoticaque arva Pharonquequae colis et septem digestum in cornua Nilum:fer, precor” inquit “opem nostroque medere timori!Te, dea, te quondam tuaque haec insignia vidicunctaque cognovi, sonitum comitantiaque aerasistrorum, memorique animo tua iussa notavi.Quod videt haec lucem, quod non ego punior, ecceconsilium munusque tuum est. Miserere duarumauxilioque iuva!” Lacrimae sunt verba secutae.Visa dea est movisse suas (et moverat) aras,et templi tremuere fores, imitataque lunamcornua fulserunt, crepuitque sonabile sistrum.Non secura quidem, fausto tamen omine laetamater abit templo: sequitur comes Iphis euntem,quam solita est, maiore gradu, nec candor in orepermanet, et vires augentur, et acrior ipse estvultus, et incomptis brevior mensura capillis,plusque vigoris adest, habuit quam femina. Nam quaefemina nuper eras, puer es. Date munera templisnec timida gaudete fide! Dant munera templis,addunt et titulum; titulus breve carmen habebat:DONA PUER SOLVIT QUAE FEMINA VOVERAT IPHISPostera lux radiis latum patefecerat orbem,cum Venus et Iuno sociosque Hymenaeus ad ignesconveniunt, potiturque sua puer Iphis Ianthe.