vulnus utrique dedit. Sed erat fiducia dispar:coniugium pactaeque exspectat tempora taedaequamque virum putat esse, virum fore credit Ianthe;Iphis amat, qua posse frui desperat, et augethoc ipsum flammas, ardetque in virgine virgo;vixque tenens lacrimas “quis me manet exitus” inquit,“cognita quam nulli, quam prodigiosa novaequecura tenet Veneris? Si di mihi parcere vellent,naturale malum saltem et de more dedissent.Nec vaccam vaccae, nec equas amor urit equarum:urit oves aries, sequitur sua femina cervum.Sic et aves coeunt, interque animalia cunctafemina femineo conrepta cupidine nulla est.Vellem nulla forem! Ne non tamen omnia Cretemonstra ferat, taurum dilexit filia Solis,femina nempe marem: meus est furiosior illo,si verum profitemur, amor! Tamen illa secuta estspem Veneris, tamen illa dolis et imagine vaccaepassa bovem est, et erat, qui deciperetur adulter!Huc licet e toto sollertia confluat orbe,ipse licet revolet ceratis Daedalus alis,quid faciet? Num me puerum de virgine doctisartibus efficiet? num te mutabit, Ianthe?Quin animum firmas, teque ipsa reconligis, Iphi,consiliique inopes et stultos excutis ignes?Quid sis nata, vide, nisi te quoque decipis ipsa,et pete quod fas est, et ama quod femina debes!Spes est, quae capiat, spes est, quae pascit amorem:hanc tibi res adimit. Non te custodia caroarcet ab amplexu nec cauti cura mariti,non patris asperitas, non se negat ipsa roganti:nec tamen est potienda tibi, nec, ut omnia fiant,esse potes felix, ut dique hominesque laborent.Nunc quoque votorum nulla est pars vana meorum,dique mihi faciles, quidquid valuere, dederunt;quodque ego, vult genitor, vult ipsa socerque futurus.At non vult natura, potentior omnibus istis,quae mihi sola nocet. Venit ecce optabile tempus,luxque iugalis adest, et iam mea fiet Ianthe—nec mihi continget: mediis sitiemus in undis.