Utque tuo motae, proles Semeleia, thyrsoIsmariae celebrant repetita triennia bacchae,Byblida non aliter latos ululasse per agrosBubasides videre nurus. Quibus illa relictisCaras et armiferos Lelegas Lyciamque pererrat.Iam Cragon et Limyren Xanthique reliquerat undas,quoque Chimaera iugo mediis in partibus ignem,pectus et ora leae, caudam serpentis habebat;deficiunt silvae, cum tu lassata sequendoconcidis et dura positis tellure capillis,Bybli, iaces frondesque tuo premis ore caducas.Saepe etiam nymphae teneris Lelegeides ulnistollere conantur; saepe, ut medeatur amori,praecipiunt surdaeque adhibent solacia menti:muta iacet viridesque suis tenet unguibus herbasByblis, et umectat lacrimarum gramina rivus.Naidas his venam, quae numquam arescere posset,subposuisse ferunt: quid enim dare maius habebant?Protinus, ut secto piceae de cortice guttae,utve tenax gravida manat tellure bitumen,utve sub adventu spirantis lene favonisole remollescit, quae frigore constitit, unda,sic lacrimis consumpta suis Phoebeia Byblisvertitur in fontem, qui nunc quoque vallibus illisnomen habet dominae nigraque sub ilice manat.Fama novi centum Cretaeas forsitan urbesimplesset monstri, si non miracula nuperIphide mutata Crete propiora tulisset.Proxima Cnosiaco nam quondam Phaestia regnoprogenuit tellus ignotum nomine Ligdum,ingenua de plebe virum. Nec census in illonobilitate sua maior, sed vita fidesqueinculpata fuit. Gravidae qui coniugis auresvocibus his monuit, cum iam prope partus adesset:“Quae voveam, duo sunt; minimo ut relevere dolore,utque marem parias; onerosior altera sors est,et vires fortuna negat. Quod abominor, ergoedita forte tuo fuerit si femina partu,(invitus mando: pietas, ignosce!) necetur.”Dixerat, et lacrimis vultus lavere profusis,