Et tamen ipsa loqui, nec me committere ceraedebueram praesensque meos aperire furores(vidisset lacrimas, vultum vidisset amantis!),plura loqui poteram, quam quae cepere tabellae.Invito potui circumdare bracchia colloet, si reicerer, potui moritura videriamplectique pedes adfusaque poscere vitam.Omnia fecissem, quorum si singula duramflectere non poterant, potuissent omnia, mentem.Forsitan et missi sit quaedam culpa ministri:non adiit apte nec legit idonea, credo,tempora nec petiit horamque animumque vacantem.Haec nocuere mihi. Neque enim est de tigride natusnec rigidas silices solidumve in pectore ferrumaut adamanta gerit nec lac bibit ille leaenae.Vincetur! Repetendus erit, nec taedia coeptiulla mei capiam, dum spiritus iste manebit.Nam primum, si facta mihi revocare liceret,non coepisse fuit: coepta expugnare secundum est.Quippe nec ille potest, ut iam mea vota relinquam,non tamen ausorum semper memor esse meorum,et, quia desierim, leviter voluisse videboraut etiam temptasse illum insidiisque petisse;vel certe non hoc, qui plurimus urget et uritpectora nostra, deo, sed victa libidine credar.Denique iam nequeo nil commisisse nefandum.Et scripsi et petii: temerata est nostra voluntas;ut nihil adiciam, non possum innoxia dici.Quod superest, multum est in vota, in crimina parvum.”Dixit, et (incertae tanta est discordia mentis)cum pigeat temptasse, libet temptare: modumqueexit et infelix committit saepe repelli.Mox ubi finis abest, patriam fugit ille nefasqueinque peregrina ponit nova moenia terra.Tum vero maestam tota Miletida mentedefecisse ferunt, tum vero a pectore vestemdiripuit planxitque suos furibunda lacertos.Iamque palam est demens inconcessamque fateturspem veneris, siquidem patriam invisosque penatesdeserit et profugi sequitur vestigia fratris.