quantum est, quod desit? Miserere fatentis amoreset non fassurae, nisi cogeret ultimus ardor,neve merere meo subscribi causa sepulcro!”Talia nequiquam perarantem plena reliquitcera manum, summusque in margine versus adhaesit.Protinus inpressa signat sua crimina gemma,quam tinxit lacrimis (linguam defecerat umor),deque suis unum famulis pudibunda vocavitet pavidum blandita “fer has, fidissime, nostro”—dixit, et adiecit longo post tempore “fratri.”Cum daret, elapsae manibus cecidere tabellae.Omine turbata est: misit tamen. Apta ministertempora nactus adit traditque latentia verba.Attonitus subita iuvenis Maeandrius iraproicit acceptas lecta sibi parte tabellasvixque manus retinens trepidantis ab ore ministri“dum licet, o vetitae scelerate libidinis auctor,effuge!” ait: “qui, si nostrum tua fata pudoremnon traherent secum, poenas mihi morte dedisses.”Ille fugit pavidus dominaeque ferocia Caunidicta refert. Palles audita, Bybli, repulsa,et pavet obsessum glaciali frigore corpus.Mens tamen ut rediit, pariter rediere furores,linguaque vix tales icto dedit aere voces:“Et merito! quid enim temeraria vulneris huiusindicium feci? Quid, quae celanda fuerunt,tam cito commisi properatis verba tabellis?Ante erat ambiguis animi sententia dictispraetemptanda mihi. Ne non sequeretur euntem,parte aliqua veli, qualis foret aura, notaredebueram tutoque mari decurrere, quae nuncnon exploratis inplevi lintea ventis.Auferor in scopulos igitur subversaque totoobruor oceano, neque habent mea vela recursus.Quid quod et ominibus certis prohibebar amoriindulgere meo, tum cum mihi ferre iubentiexcidit et fecit spes nostras cera caducas?Nonne vel illa dies fuerat vel tota voluntas,sed potius mutanda dies? Deus ipse monebatsignaque certa dabat, si non male sana fuissem.