et meditata manu componit verba trementi:dextra tenet ferrum, vacuam tenet altera ceram.Incipit et dubitat, scribit damnatque tabellaset notat et delet, mutat culpatque probatque,inque vicem sumptas ponit positasque resumit.Quid velit ignorat; quidquid factura videtur,displicet. In vultu est audacia mixta pudori.Scripta “soror” fuerat, visum est delere sororemverbaque correctis incidere talia ceris:“Quam, nisi tu dederis, non est habitura salutem,hanc tibi mittit amans: pudet, a! pudet edere nomen.Et si, quid cupiam, quaeris, sine nomine vellemposset agi mea causa meo, nec cognita Byblisante forem, quam spes votorum certa fuisset.Esse quidem laesi poterat tibi pectoris indexet color et macies et vultus et umida saepelumina nec causa suspiria mota patentiet crebri amplexus, et quae, si forte notasti,oscula sentiri non esse sororia possent:ipsa tamen, quamvis animo grave vulnus habebam,quamvis intus erat furor igneus, omnia feci(sunt mihi di testes), ut tandem sanior essem,pugnavique diu violenta Cupidinis armaeffugere infelix et plus, quam ferre puellamposse putes, ego dura tuli. Superata fatericogor opemque tuam timidis exposcere votis.Tu servare potes, tu perdere solus amantem:elige, utrum facias! Non hoc inimica precatur,sed quae, cum tibi sit iunctissima, iunctior esseexpetit et vinclo tecum propiore ligari.Iura senes norint et, quid liceatque nefasquefasque sit, inquirant legumque examina servent:conveniens Venus est annis temeraria nostris!Quid liceat, nescimus adhuc et cuncta licerecredimus et sequimur magnorum exempla deorum.Nec nos aut durus pater aut reverentia famaeaut timor impediet (tantum sit causa timendi!).Dulcia fraterno sub nomine furta tegemus:est mihi libertas tecum secreta loquendi,et damus amplexus et iungimus oscula coram,