testis abest somno, nec abest imitata voluptas.Pro! Venus et tenera volucer cum matre Cupido,gaudia quanta tuli! quam me manifesta libidocontigit! ut iacui totis resoluta medullis!ut meminisse iuvat! quamvis brevis illa voluptasnoxque fuit praeceps et coeptis invida nostris.O ego, si liceat mutato nomine iungi,quam bene, Caune, tuo poteram nurus esse parenti!quam bene, Caune, meo poteras gener esse parenti!Omnia, di facerent, essent communia nobis,praeter avos: tu me vellem generosior esses!Nescioquam facies igitur, pulcherrime, matrem:at mihi, quae male sum quos tu sortita parentes,nil nisi frater eris. Quod obest, id habebimus unum.Quid mihi significant ergo mea visa?—quod autemsomnia pondus habent?—an habent et somnia pondus?Di melius!—di nempe suas habuere sorores:Sic Saturnus Opem iunctam sibi sanguine duxit,Oceanus Tethyn, Iunonem rector Olympi.Sunt superis sua iura! Quid ad caelestia ritusexigere humanos diversaque foedera tempto?Aut nostro vetitus de corde fugabitur ardor,aut hoc si nequeo, peream, precor, ante toroquemortua conponar, positaeque det oscula frater.—Et tamen arbitrium quaerit res ista duorum.Finge placere mihi: scelus esse videbitur illi!At non Aeolidae thalamos timuere sororum!Unde sed hos novi? Cur haec exempla paravi?Quo feror? Obscenae procul hinc discedite flammae,nec, nisi qua fas est germanae, frater ametur!—Si tamen ipse mei captus prior esset amore,forsitan illius possem indulgere furori.Ergo ego, quae fueram non reiectura petentem,ipsa petam! Poterisne loqui? poterisne fateri?Coget amor: potero! vel, si pudor ora tenebit,littera celatos arcana fatebitur ignis:hoc placet, haec dubiam vicit sententia mentem.”In latus erigitur cubitoque innixa sinistro“viderit: insanos” inquit “fateamur amores.Ei mihi! quo labor? quem mens mea concipit ignem?”