et Minoa, queri. Qui, dum fuit integer aevi,terruerat magnas ipso quoque nomine gentes.Tunc erat invalidus Deionidenque iuventaerobore Miletum Phoeboque parente superbumpertimuit credensque suis insurgere regnis,haud tamen est patriis arcere penatibus ausus.Sponte fugis, Milete, tua, celerique carinaAegaeas metiris aquas et in Aside terramoenia constituis positoris habentia nomen.Hic tibi, dum sequitur patriae curvamina ripae,filia Maeandri totiens redeuntis eodemcognita Cyanee, praestantia corpora forma,Byblida cum Cauno, prolem est enixa gemellam.Byblis in exemplo est, ut ament concessa puellae:Byblis Apollinei correpta cupidine fratris:non soror ut fratrem, nec qua debebat, amabat.Illa quidem primo nullos intellegit ignesnec peccare putat, quod saepius oscula iungat,quod sua fraterno circumdet bracchia collo,mendacique diu pietatis fallitur umbra.Paulatim declinat amor, visuraque fratremculta venit nimiumque cupit formosa videriet siqua est illic formosior, invidet illi.Sed nondum manifesta sibi est nullumque sub illoigne facit votum: verumtamen aestuat intus.Iam dominum appellat, iam nomina sanguinis odit:Byblida iam mavult, quam se vocet ille sororem.Spes tamen obscenas animo demittere non estausa suo vigilans: placida resoluta quietesaepe videt, quod amat; visa est quoque iungere fratricorpus et erubuit, quamvis sopita iacebat.Somnus abit: silet illa diu repetitque quietisipsa suae speciem dubiaque ita mente profatur:“Me miseram! tacitae quid vult sibi noctis imago?Quam nolim rata sit! cur haec ego somnia vidi?Ille quidem est oculis quamvis formosus iniquiset placet, et possim, si non sit frater, amare,et me dignus erat. Verum nocet esse sororem.—Dummodo tale nihil vigilans committere temptem,saepe licet simili redeat sub imagine somnus!