victa viri precibus. Quae cum iurare pararetdona tributuram post hunc se talia nulli,non est passa Themis: “Nam iam discordia Thebaebella movent” dixit “Capaneusque nisi ab Iove vincihaud poterit, fientque pares in vulnere fratres,subductaque suos manes tellure videbitvivus adhuc vates; ultusque parente parentemnatus erit facto pius et sceleratus eodem;attonitusque malis exsul mentisque domusque,vultibus Eumenidum matrisque agitabitur umbris,donec eum coniunx fatale poposcerit aurum,cognatumque latus Phegeius hauserit ensis.Tum demum magno petet hos Acheloia supplexab Iove Callirhoe natis infantibus annosneve necem sinat esse diu victoris inultam,Iuppiter his motus privignae dona nurusquepraecipiet facietque viros inpubibus annis.”Haec ubi faticano venturi praescia dixitore Themis, vario superi sermone fremebant,et “cur non aliis eadem dare dona liceret”murmur erat: queritur veteres Pallantias annosconiugis esse sui, queritur canescere mitisIasiona Ceres, repetitum Mulciber aevumposcit Erichthonio. Venerem quoque cura futuritangit et Anchisae renovare paciscitur annos.Cui studeat, deus omnis habet, crescitque favoreturbida seditio, donec sua Iuppiter orasolvit et “o nostri siqua est reverentia,” dixit“quo ruitis? Tantumne aliquis sibi posse videtur,fata quoque ut superet? Fatis Iolaus in annos,quos egit, rediit, fatis iuvenescere debentCallirhoe geniti, non ambitione nec armis.Vos etiam, quoque hoc animo meliore feratis,me quoque fata regunt. Quae si mutare valerem,nec nostrum seri curvarent Aeacon anni,perpetuumque aevi florem Rhadamanthus haberetcum Minoe meo, qui propter amara senectaepondera despicitur nec quo prius ordine regnat.”Dicta Iovis movere deos, nec sustinet ullus,cum videat fessos Rhadamanthon et Aeacon annis