crescentem truncum ramosque amplexa morabaret, fateor, volui sub eodem cortice condi.Ecce vir Andraemon genitorque miserrimus adsuntet quaerunt Dryopen: Dryopen quaerentibus illisostendi loton. Tepido dant oscula lignoadfusique suae radicibus arboris haerent.Nil nisi iam faciem, quod non foret arbor, habebatcara soror: lacrimae misero de corpore factisinrorant foliis, et, dum licet oraque praestantvocis iter, tales effundit in aera questus:“Siqua fides miseris, hoc me per numina iuronon meruisse nefas: patior sine crimine poenam.Viximus innocuae: si mentior, arida perdamquas habeo, frondes et caesa securibus urar.Hunc tamen infantem maternis demite ramiset date nutrici; nostraque sub arbore saepelac facitote bibat nostraque sub arbore ludat!Cumque loqui poterit, matrem facitote salutet,et tristis dicat “latet hoc in stipite mater.”Stagna tamen timeat nec carpat ab arbore flores,et frutices omnes corpus putet esse deorum!Care vale coniunx, et tu, germana, paterque!Qui, siqua est pietas, ab acutae vulnere falcis,a pecoris morsu frondes defendite nostras.Et quoniam mihi fas ad vos incumbere non est,erigite huc artus et ad oscula nostra venite,dum tangi possunt, parvumque attollite natum.Plura loqui nequeo. Nam iam per candida molliscolla liber serpit, summoque cacumine condor.Ex oculis removete manus: sine munere vestrocontegat inductus morientia lumina cortex!”Desierant simul ora loqui, simul esse, diuquecorpore mutato rami caluere recentes.”Dumque refert Iole factum mirabile, dumqueEurytidos lacrimas admoto pollice siccatAlcmene (flet et ipsa tamen), conpescuit omnemres nova tristitiam. Nam limine constitit altopaene puer dubiaque tegens lanugine malasora reformatus primos Iolaus in annos.Hoc illi dederat Iunonia muneris Hebe,