amisere suum: forma est diversa priori.Quae quia mendaci parientem iuverat ore,ore parit nostrasque domos, ut et ante, frequentat.”Dixit, et admonitu veteris commota ministraeingemuit. Quam sic nurus est adfata dolentem:“Te tamen, o genetrix, alienae sanguine vestrorapta movet facies. Quid si tibi mira sororisfata meae referam? quamquam lacrimaeque dolorqueimpediunt prohibentque loqui. Fuit unica matri(me pater ex alia genuit) notissima formaOechalidum Dryope. Quam virginitate carentemvimque dei passam Delphos Delumque tenentisexcipit Andraemon, et habetur coniuge felix.Est lacus adclivis devexo margine formamlitoris efficiens: summum myrteta coronant.Venerat huc Dryope fatorum nescia, quoqueindignere magis, nymphis latura coronas;inque sinu puerum, qui nondum impleverat annum,dulce ferebat onus tepidique ope lactis alebat.Haud procul a stagno Tyrios imitata coloresin spem bacarum florebat aquatica lotos.Carpserat hinc Dryope, quos oblectamina natoporrigeret, flores, et idem factura videbar(namque aderam): vidi guttas e flore cruentasdecidere et tremulo ramos horrore moveri.Scilicet, ut referunt tardi nunc denique agrestes,Lotis in hanc nymphe, fugiens obscena Priapi,contulerat versos servato nomine, vultus.Nescierat soror hoc. Quae cum perterrita retroire et adoratis vellet discedere nymphis,haeserunt radice pedes. Convellere pugnat,nec quicquam nisi summa movet. Subcrescit ab imototaque paulatim lentus premit inguina cortex.Ut vidit, conata manu laniare capillos,fronde manum implevit: frondes caput omne tenebant.At puer Amphissos (namque hoc avus Eurytus illiaddiderat nomen) materna rigescere sentitubera, nec sequitur ducentem lacteus umor.Spectatrix aderam facti crudelis opemquenon poteram tibi ferre, soror; quantumque valebam,