flamma suum; timuere dei pro vindice terrae.Quos ita (sensit enim) laeto Saturnius oreIuppiter adloquitur: “Nostra est timor iste voluptas,o superi, totoque libens mihi pectore grator,quod memoris populi dicor rectorque paterque,et mea progenies vestro quoque tuta favore est.Nam quamquam ipsius datis hoc inmanibus actis,obligor ipse tamen. Sed enim ne pectora vanofida metu paveant: Oetaeas spernite flammas!Omnia qui vicit, vincet, quos cernitis, ignesnec nisi materna Vulcanum parte potentemsentiet: aeternum est a me quod traxit et expersatque inmune necis nullaque domabile flamma.Idque ego defunctum terra caelestibus orisaccipiam, cunctisque meum laetabile factumdis fore confido. Siquis tamen Hercule, siquisforte deo doliturus erit, data praemia nolet,sed meruisse dari sciet invitusque probabit.”Adsensere dei: coniunx quoque regia visa estcetera non duro, duro tamen ultima vultudicta tulisse Iovis seque indoluisse notatam.Interea quodcumque fuit populabile flammaeMulciber abstulerat, nec cognoscenda remansitHerculis effigies; nec quicquam ab imagine ductummatris habet, tantumque Iovis vestigia servat.Utque novus serpens posita cum pelle senectaluxuriare solet squamaque nitere recenti,sic, ubi mortales Tirynthius exuit artus,parte sui meliore viget maiorque videricoepit et augusta fieri gravitate verendus.Quem pater omnipotens inter cava nubila raptumquadriiugo curru radiantibus intulit astris.Sensit Atlas pondus.—Neque adhuc Stheneleius irassolverat Eurystheus odiumque in prole paternumexercebat atrox. At longis anxia curisArgolis Alcmene, questus ubi ponat aniles,cui referat nati testatos orbe labores,cuive suos casus, Iolen habet. Herculis illamimperiis thalamoque animoque receperat Hyllusinpleratque uterum generoso semine, cum sic