“vana pedum, violente, rapit? Tibi, Nesse biformis,dicimus. Exaudi nec res intercipe nostras!Si te nulla mei reverentia movit, at orbesconcubitus vetitos poterant inhibere paterni.Haud tamen effugies, quamvis ope fidis equina:vulnere, non pedibus te consequar.” Ultima dictares probat, et missa fugientia terga sagittatraicit: exstabat ferrum de pectore aduncum.Quod simul evulsum est, sanguis per utrumque foramenemicuit mixtus Lernaei tabe veneni.Excipit hunc Nessus “neque enim moriemur inulti”secum ait et calido velamina tincta cruoredat munus raptae velut inritamen amoris.Longa fuit medii mora temporis, actaque magniHerculis inplerant terras odiumque novercae.Victor ab Oechalia Cenaeo sacra parabatvota Iovi, cum Fama loquax praecessit ad aures,Deianira, tuas, quae veris addere falsagaudet et e minimo sua per mendacia crescit,Amphitryoniaden Ioles ardore teneri.Credit amans, venerisque novae perterrita famaindulsit primo lacrimis flendoque doloremdiffudit miseranda suum; mox deinde “quid autemflemus?” ait “paelex lacrimis laetabitur istis.Quae quoniam adveniet, properandum aliquidque novandum est,dum licet et nondum thalamos tenet altera nostros.Conquerar an sileam? Repetam Calydona morerne?Excedam tectis an, si nihil amplius, obstem?Quid si me, Meleagre, tuam memor esse sororemforte paro facinus, quantumque iniuria possitfemineusque dolor, iugulata paelice testor?”In cursus animus varios abit: omnibus illispraetulit inbutam Nesseo sanguine vestemmittere, quae vires defecto reddat amori.Ignaroque Lichae, quid tradat, nescia, luctusipsa suos tradit blandisque (miserrima!) verbis,dona det illa viro, mandat. Capit inscius herosinduiturque umeris Lernaeae virus echidnae.Tura dabat primis et verba precantia flammisvinaque marmoreas patera fundebat in aras: