Quae gemitus truncaeque deo Neptunius heroscausa rogat frontis, cum sic Calydonius amniscoepit inornatos redimitus harundine crines:“Triste petis munus. Quis enim sua proelia victuscommemorare velit? Referam tamen ordine. Nec tamturpe fuit vinci, quam contendisse decorum est,magnaque dat nobis tantus solacia victor.Nomine siqua suo fando pervenit ad auresDeianira tuas—quondam pulcherrima virgomultorumque fuit spes invidiosa procorum.Cum quibus ut soceri domus est intrata petiti,“accipe me generum,” dixi “Parthaone nate:”dixit et Alcides. Alii cessere duobus.Ille Iovem socerum dare se famamque laborumet superata suae referebat iussa novercae.Contra ego “turpe deum mortali cedere” dixi(nondum erat ille deus), “regem me cernis aquarumcursibus obliquis inter tua regna fluentum.Nec gener externis hospes tibi missus ab oris,sed popularis ero et rerum pars una tuarum.Tantum ne noceat, quod me nec regia Iunoodit et omnis abest iussorum poena laborum.Nam, quo te iactas, Alcmena nate, creatum,Iuppiter aut falsus pater est, aut crimine verus.Matris adulterio patrem petis. Elige, fictumesse Iovem malis, an te per dedecus ortum.”Talia dicentem iamdudum lumine torvospectat et accensae non fortiter imperat iraeverbaque tot reddit: “Melior mihi dextera lingua.Dummodo pugnando superem, tu vince loquendo,”congrediturque ferox. Puduit modo magna locutumcedere: reieci viridem de corpore vestembracchiaque opposui tenuique a pectore varasin statione manus et pugnae membra paravi.Ille cavis hausto spargit me pulvere palmisinque vicem fulvae tactu flavescit harenae.Et modo cervicem, modo crura micantia captat,aut captare putes, omnique a parte lacessit.Me mea defendit gravitas frustraque petebar,haud secus ac moles, quam magno murmure fluctus