“sic mare compositum, sic sit tibi piscis in undacredulus et nullos, nisi fixus, sentiat hamos:quae modo cum vili turbatis veste capillislitore in hoc steterat (nam stantem in litore vidi),dic ubi sit: neque enim vestigia longius exstant.”Illa dei munus bene cedere sensit et a sese quaeri gaudens, his est resecuta rogantem:“Quisquis es, ignoscas; in nullam lumina partemgurgite ab hoc flexi studioque operatus inhaesi.Quoque minus dubites, sic has deus aequoris artesadiuvet, ut nemo iamdudum litore in isto,me tamen excepto, nec femina constitit ulla.”Credidit et verso dominus pede pressit harenamelususque abiit: illi sua reddita forma est.Ast ubi habere suam transformia corpora sensit,saepe pater dominis Triopeida tradit. At illanunc equa, nunc ales, modo bos, modo cervus abibatpraebebatque avido non iusta alimenta parenti.Vis tamen illa mali postquam consumpserat omnemmateriam dederatque gravi nova pabula morbo,ipse suos artus lacero divellere morsucoepit et infelix minuendo corpus alebat.Quid moror externis? Etiam mihi nempe novandi estcorporis, o iuvenis, numero finita potestas.Nam modo qui nunc sum videor, modo flector in anguem,armenti modo dux vires in cornua sumo, —cornua, dum potui! nunc pars caret altera telofrontis, ut ipse vides.” Gemitus sunt verba secuti.