sacrilegi thalamos altoque sopore solutum(noctis enim tempus) geminis amplectitur ulnis:seque viro inspirat faucesque et pectus et oraadflat et in vacuis spargit ieiunia venis.Functaque mandato fecundum deserit orbeminque domos inopes adsueta revertitur antra.Lenis adhuc somnus placidis Erysichthona pennismulcebat: petit ille dapes sub imagine somnioraque vana movet dentemque in dente fatigatexercetque cibo delusum guttur inaniproque epulis tenues nequiquam devorat auras.Ut vero est expulsa quies, furit ardor edendiperque avidas fauces incensaque viscera regnat.Nec mora, quod pontus, quod terra, quod educat aer,poscit et adpositis queritur ieiunia mensisinque epulis epulas quaerit; quodque urbibus essequodque satis poterat populo, non sufficit uni,plusque cupit, quo plura suam demittit in alvum.Utque fretum recipit de tota flumina terranec satiatur aquis peregrinosque ebibit amnes,utque rapax ignis non umquam alimenta recusatinnumerasque faces cremat et, quo copia maiorest data, plura petit turbaque voracior ipsa est:sic epulas omnes Erysichthonis ora profaniaccipiunt poscuntque simul. Cibus omnis in illocausa cibi est, semperque locus fit inanis edendo.Iamque fame patrias altaque voragine ventrisattenuarat opes, sed inattenuata manebattum quoque dira fames, implacataeque vigebatflamma gulae. Tandem, demisso in viscera censu,filia restabat, non illo digna parente.Hanc quoque vendit inops. Dominum generosa recusatet vicina suas tendens super aequora palmas“eripe me domino; qui raptae praemia nobisvirginitatis habes” ait. Haec Neptunus habebat.Qui prece non spreta, quamvis modo visa sequentiesset ero, formamque novat vultumque virileminduit et cultus piscem capientibus aptos.Hanc dominus spectans “o qui pendentia parvoaera cibo celas, moderator harundinis,” inquit