Vestibus hunc velant, quas non nisi tempore festosternere consuerant: sed et haec vilisque vetusquevestis erat, lecto non indignanda saligno.Accubuere dei. Mensam succincta tremensqueponit anus, mensae sed erat pes tertius impar.Testa parem fecit. Quae postquam subdita clivumsustulit, aequatam mentae tersere virentes.Ponitur hic bicolor sincerae baca Minervaeconditaque in liquida corna autumnalia faeceintibaque et radix et lactis massa coactiovaque non acri leviter versata favilla,omnia fictilibus. Post haec caelatus eodemsistitur argento crater fabricataque fagopocula, qua cava sunt, flaventibus inlita ceris.Parva mora est, epulasque foci misere calentes,nec longae rursus referuntur vina senectaedantque locum mensis paulum seducta secundis.Hic nux, hic mixta est rugosis carica palmisprunaque et in patulis redolentia mala canistriset de purpureis conlectae vitibus uvae.Candidus in medio favus est. Super omnia vultusaccessere boni nec iners pauperque voluntas.Interea totiens haustum cratera replerisponte sua per seque vident succrescere vina:attoniti novitate pavent manibusque supinisconcipiunt Baucisque preces timidusque Philemonet veniam dapibus nullisque paratibus orant.Unicus anser erat, minimae custodia villae:quem dis hospitibus domini mactare parabant.Ille celer penna tardos aetate fatigateluditque diu tandemque est visus ad ipsosconfugisse deos. Superi vetuere necari“di” que “sumus, meritasque luet vicinia poenasimpia” dixerunt; “vobis inmunibus huiusesse mali dabitur. Modo vestra relinquite tectaac nostros comitate gradus et in ardua montisite simul.” Parent ambo baculisque levatinituntur longo vestigia ponere clivo.Tantum aberant summo, quantum semel ire sagittamissa potest: flexere oculos et mersa palude