“ficta refers nimiumque putas Acheloe potentesesse deos” dixit, “si dant adimuntque figuras.”Obstipuere omnes nec talia dicta probarunt,ante omnesque Lelex, animo maturus et aevo,sic ait: “Inmensa est finemque potentia caelinon habet, et quidquid superi voluere, peractum est.Quoque minus dubites, tiliae contermina quercuscollibus est Phrygiis modico circumdata muro.Ipse locum vidi; nam me Pelopeia Pittheusmisit in arva, suo quondam regnata parenti.Haud procul hinc stagnum est, tellus habitabilis olim,nunc celebres mergis fulicisque palustribus undae.Iuppiter huc specie mortali cumque parentevenit Atlantiades positis caducifer alis.Mille domos adiere locum requiemque petentes,mille domos clausere serae. Tamen una recepit,parva quidem, stipulis et canna tecta palustri;sed pia Baucis anus parilique aetate Philemonilla sunt annis iuncti iuvenalibus, illaconsenuere casa paupertatemque fatendoeffecere levem nec iniqua mente ferendo.Nec refert, dominos illic famulosne requiras:tota domus duo sunt, idem parentque iubentque.Ergo ubi caelicolae parvos tetigere penatessubmissoque humiles intrarunt vertice postes,membra senex posito iussit relevare sedili,quo superiniecit textum rude sedula Baucis.Inque foco tepidum cinerem dimovit et ignessuscitat hesternos foliisque et cortice sicconutrit et ad flammas anima producit anili.Multifidasque faces ramaliaque arida tectodetulit et minuit parvoque admovit aeno.Quodque suus coniunx riguo conlegerat horto,truncat holus foliis; furca levat illa bicornisordida terga suis nigro pendentia tignoservatoque diu resecat de tergore partemexiguam sectamque domat ferventibus undis.Interea medias fallunt sermonibus horasconcutiuntque torum de molli fluminis ulvaimpositum lecto sponda pedibusque salignis.