summa lacunabant alterno murice conchae.Iamque duas lucis partes Hyperione mensodiscubuere toris Theseus comitesque laborum:hac Ixionides, illa Troezenius herosparte Lelex, raris iam sparsus tempora canis,quosque alios parili fuerat dignatus honoreamnis Acarnanum, laetissimus hospite tanto.Protinus adpositas nudae vestigia nymphaeinstruxere epulis mensas dapibusque remotisin gemma posuere merum. Tum maximus heros,aequora prospiciens oculis subiecta, “quis” inquit“ille locus?” digitoque ostendit, “et insula nomenquod gerit illa, doce: quamquam non una videtur.”Amnis ad haec “non est” inquit “quod cernitis, unum:quinque iacent terrae: spatium discrimina fallit.Quoque minus spretae factum mirere Dianae,naides hae fuerant. Quae cum bis quinque iuvencosmactassent rurisque deos ad sacra vocassent,inmemores nostri festas duxere choreas.Intumui, quantusque feror, cum plurimus umquam,tantus eram, pariterque animis inmanis et undisa silvis silvas et ab arvis arva revellicumque loco nymphas, memores tum denique nostri,in freta provolvi. Fluctus nosterque marisquecontinuam diduxit humum partesque resolvitin totidem, mediis quot cernis Echinadas undis.Ut tamen ipse vides, procul en procul una recessitinsula, grata mihi; Perimelen navita dicit.Huic ego virgineum dilectae nomen ademi.Quod pater Hippodamas aegre tulit inque profundumpropulit e scopulo periturae corpora natae.Excepi nantemque ferens “o proxima mundiregna vagae” dixi “sortite, tridentifer, undae,adfer opem mersaeque precor, feritate paternada, Neptune, locum; vel sit locus ipsa licebit.”Dum loquor, amplexa est artus nova terra natantes,et gravis increvit mutatis insula membris.Amnis ab his tacuit. Factum mirabile cunctosmoverat: inridet credentes, utque deorumspretor erat mentisque ferox, Ixione natus