in scelus addendum scelus est, in funera funus.Per coacervatos pereat domus impia luctus.An felix Oeneus nato victore fruetur,Thestius orbus erit? Melius lugebitis ambo.Vos modo, fraterni manes animaeque recentes,officium sentite meum magnoque paratasaccipite inferias, uteri mala pignera nostri! —Ei mihi! quo rapior? Fratres, ignoscite matri.Deficiunt ad coepta manus. Meruisse fatemurillum, cur pereat: mortis mihi displicet auctor. —Ergo impune feret, vivusque et victor et ipsosuccessu tumidus regnum Calydonis habebit:vos cinis exiguus gelidaeque iacebitis umbrae?Haud equidem patiar. Pereat sceleratus et illespemque patris regnumque trahat patriaeque ruinam.Mens ubi materna est? Ubi sunt pia iura parentumet quos sustinui bis mensum quinque labores?O utinam primis arsisses ignibus infans,idque ego passa forem! Vixisti munere nostro:nunc merito moriere tuo. Cape praemia factibisque datam, primum partu, mox stipite rapto,redde animam — vel me fraternis adde sepulcris!Et cupio et nequeo. Quid agam? modo vulnera fratrumante oculos mihi sunt et tantae caedis imago,nunc animum pietas maternaque nomina frangunt. —Me miseram! male vincetis, sed vincite, fratres:dummodo quae dedero vobis solacia vosqueipsa sequar.” Dixit, dextraque aversa trementifunereum torrem medios coniecit in ignes.Aut dedit aut visus gemitus est ipse dedissestipes, ut invitis correptus ab ignibus arsit.Inscius atque absens flamma Meleagros ab illauritur et caecis torreri viscera sentitignibus ac magnos superat virtute dolores.Quod tamen ignavo cadat et sine sanguine leto,maeret et Ancaei felicia vulnera dicitgrandaevumque patrem fratresque piasque sororescum gemitu sociamque tori vocat ore supremo,forsitan et matrem. Crescunt ignisque dolorquelanguescuntque iterum: simul est exstinctus uterque,