castra, vel aeratas hosti recludere portas,vel siquid Minos aliud velit. Utque sedebatcandida Dictaei spectans tentoria regis,“laeter,” ait “doleamne geri lacrimabile bellum,in dubio est. Doleo, quod Minos hostis amanti est:sed nisi bella forent, numquam mihi cognitus esset.Me tamen accepta poterat deponere bellumobside, me comitem, me pacis pignus haberet.Si quae te peperit, talis, pulcherrime rerum,qualis es ipsa fuit, merito deus arsit in illa.O ego ter felix, si pennis lapsa per aurasGnosiaci possem castris insistere regisfassaque me flammasque meas, qua dote, rogarem,vellet emi! tantum patrias ne posceret arces.Nam pereant potius sperata cubilia, quam simproditione potens! — Quamvis saepe utile vincivictoris placidi fecit clementia multis:iusta gerit certe pro nato bella peremptoet causaque valet causamque tenentibus armis,et, puto, vincemur. Quis enim manet exitus urbem,cum suus haec illi reserabit moenia Mavorset non noster amor? Melius sine caede moraqueimpensaque sui poterit superare cruoris.Non metuam certe, ne quis tua pectora, Minos,vulneret imprudens. Quis enim tam durus, ut in tedirigere inmitem non inscius audeat hastam?Coepta placent, et stat sententia tradere mecumdotalem patriam finemque imponere bello.Verum velle parum est! Aditus custodia servatclaustraque portarum genitor tenet: hunc ego soluminfelix timeo, solus mea vota moratur.Di facerent, sine patre forem! — Sibi quisque profectoest deus: ignavis precibus Fortuna repugnat.Altera iamdudum succensa cupidine tantoperdere gauderet quodcumque obstaret amori.Et cur ulla foret me fortior? Ire per igneset gladios ausim. Nec in hoc tamen ignibus ullisaut gladiis opus est: opus est mihi crine paterno.Illa mihi est auro pretiosior, illa beatampurpura me votique mei factura potentem.”