Nec Iove tu natus, nec mater imagine tauriducta tua est (generis falsa est ea fabula !): veruset ferus et captus nullius amore iuvencae,qui te progenuit, taurus fuit. Exige poenas,Nise pater! gaudete malis, modo prodita, nostrismoenia! nam fateor, merui et sum digna perire.Sed tamen ex illis aliquis, quos impia laesi,me perimat. Cur, qui vicisti crimine nostro,insequeris crimen? Scelus hoc patriaeque patrique,officium tibi sit. Te vere coniuge digna est,quae torvum ligno decepit adultera taurumdiscordemque utero fetum tulit. Ecquid ad auresperveniunt mea dicta tuas? An inania ventiverba ferunt idemque tuas, ingrate, carinas?Iam iam Pasiphaen non est mirabile taurumpraeposuisse tibi: tu plus feritatis habebas.Me miseram! properare iubet, divulsaque remisunda sonat; mecumque simul mea terra recedit.Nil agis, o frustra meritorum oblite meorum:insequar invitum, puppimque amplexa recurvamper freta longa trahar.” Vix dixerat, insilit undisconsequiturque rates, faciente cupidine vires,Gnosiacaeque haeret comes invidiosa carinae.Quam pater ut vidit (nam iam pendebat in auraet modo factus erat fulvis haliaeetus alis),ibat, ut haerentem rostro laceraret adunco.Illa metu puppim dimisit, et aura cadentemsustinuisse levis, ne tangeret aequora, visa est.Pluma fuit: plumis in avem mutata vocaturciris, et a tonso est hoc nomen adepta capillo.Vota Iovi Minos taurorum corpora centumsolvit, ut egressus ratibus Curetida terramcontigit, spoliis decorata est regia fixis.Creverat opprobrium generis, foedumque patebatmatris adulterium monstri novitate biformis.Destinat hunc Minos thalamo removere pudoremmultiplicique domo caecisque includere tectis.Daedalus ingenio fabrae celeberrimus artisponit opus turbatque notas et lumina flexuducit in errorem variarum ambage viarum.