Iam nitidum retegente diem noctisque fugantetempora Lucifero cadit eurus, et umida surguntnubila: dant placidi cursum redeuntibus austriAeacidis Cephaloque, quibus feliciter actiante exspectatum portus tenuere petitos.Interea Minos Lelegeia litora vastatpraetemptatque sui vires Mavortis in urbeAlcathoi, quam Nisus habet, cui splendidus ostrointer honoratos medioque in vertice canoscrinis inhaerebat, magni fiducia regni.Sexta resurgebant orientis cornua lunae,et pendebat adhuc belli fortuna: diuqueinter utrumque volat dubiis Victoria pennis.Regia turris erat vocalibus addita muris,in quibus auratam proles Letoia ferturdeposuisse lyram: saxo sonus eius inhaesit.Saepe illuc solita est ascendere filia Nisiet petere exiguo resonantia saxa lapillo,tum cum pax esset: bello quoque saepe solebatspectare ex illa rigidi certamina Martis.Iamque mora belli procerum quoque nomina noratarmaque equosque habitusque Cydonaeasque pharetras.Noverat ante alios faciem ducis Europaei,plus etiam, quam nosse sat est. Hac iudice Minos,seu caput abdiderat cristata casside pennis,in galea formosus erat; seu sumpserat aerefulgentem clipeum, clipeum sumpsisse decebat.Torserat adductis hastilia lenta lacertis:laudabat virgo iunctam cum viribus artem.Imposito calamo patulos sinuaverat arcus:sic Phoebum sumptis iurabat stare sagittis.Cum vero faciem dempto nudaverat aerepurpureusque albi stratis insignia pictisterga premebat equi spumantiaque ora regebat,vix sua, vix sanae virgo Niseia composmentis erat. Felix iaculum, quod tangeret ille,quaeque manu premeret, felicia frena vocabat.Impetus est illi, liceat modo, ferre per agmenvirgineos hostile gradus, est impetus illiturribus e summis in Gnosia mittere corpus