crescere et in veteres agitata resurgere vires,sic iam lentus amor, iam quem languere putares,ut vidit iuvenem, specie praesentis inarsit.Et casu solito formosior Aesone natusilla luce fuit: posses ignoscere amanti.Spectat et in vultu veluti tum denique visolumina fixa tenet nec se mortalia demensora videre putat, nec se declinat ab illo.Ut vero coepitque loqui dextramque prehendithospes et auxilium submissa voce rogavitpromisitque torum, lacrimis ait illa profusis:“Quid faciam, video (non ignorantia veridecipiet, sed amor): servabere munere nostro;servatus promissa dato.” Per sacra triformisille deae, lucoque foret quod numen in illo,perque patrem soceri cernentem cuncta futurieventusque suos et tanta pericula iurat.Creditus accepit cantatas protinus herbasedidicitque usum, laetusque in tecta recessit.Postera depulerat stellas aurora micantes:conveniunt populi sacrum Mavortis in arvumconsistuntque iugis. Medio rex ipse reseditagmine purpureus sceptroque insignis eburno.Ecce adamanteis Vulcanum naribus efflantaeripedes tauri, tactaeque vaporibus herbaeardent; utque solent pleni resonare camini,aut ubi terrena silices fornace soluticoncipiunt ignem liquidarum adspergine aquarum,pectora sic intus clausas volventia flammasgutturaque usta sonant. Tamen illis Aesone natusobvius it. Vertere truces venientis ad oraterribiles vultus praefixaque cornua ferro,pulvereumque solum pede pulsavere bisulcofumificisque locum mugitibus impleverunt.Deriguere metu Minyae: subit ille, nec ignessentit anhelatos (tantum medicamina possunt),pendulaque audaci mulcet palearia dextra,suppositosque iugo pondus grave cogit aratriducere et insuetum ferro proscindere campum.Mirantur Colchi, Minyae clamoribus augent