ulla erat: aequales urebant pectora flammae.Sole fere radiis feriente cacumina primisvenatum in silvas iuvenaliter ire solebam.Nec mecum famuli nec equi nec naribus acresire canes, nec lina sequi nodosa solebant:tutus eram iaculo. Sed cum satiata ferinaedextera caedis erat, repetebam frigus et umbraset quae de gelidis exibat vallibus aura.Aura petebatur medio mihi lenis in aestu,auram exspectabam, requies erat illa labori.“Aura” (recordor enim) “venias” cantare solebam,“meque iuves intresque sinus, gratissima, nostros,utque facis, relevare velis, quibus urimur, aestus.”Forsitan addiderim (sic me mea fata trahebant)blanditias plures et “tu mihi magna voluptas,”dicere sim solitus, “tu me reficisque fovesque,tu facis, ut silvas, ut amem loca sola; meoquespiritus iste tuus semper captatur ab ore.”Vocibus ambiguis deceptam praebuit auremnescio quis, nomenque aurae tam saepe vocatumesse putat nymphae: nympham mihi credit amari.Criminis extemplo ficti temerarius indexProcrin adit linguaque refert audita susurra.Credula res amor est: subito conlapsa dolore,ut mihi narratur, cecidit; longoque refectatempore se miseram, se fati dixit iniqui,deque fide questa est; et crimine concita vanoquod nihil est, metuit, metuit sine corpore nomenet dolet infelix veluti de paelice vera.Saepe tamen dubitat speratque miserrima falliindicioque fidem negat et, nisi viderit ipsa,damnatura sui non est delicta mariti.Postera depulerant Aurorae lumina noctem:egredior silvamque peto, victorque per herbas“Aura veni” dixi, “nostroque medere labori.”Et subito gemitus inter mea verba videbarnescio quos audisse: “veni” tamen “optima!” dicensfronde levem rursus strepitum faciente caducasum ratus esse feram telumque volatile misi.Procris erat; medioque tenens in pectore vulnus