maiorem specie mirabere” dixit “in isto.Consequitur quodcumque petit, fortunaque missumnon regit, et revolat nullo referente cruentum.”Tum vero iuvenis Nereius omnia quaerit,cur sit et unde datum, quis tanti muneris auctor.Quae petit, ille refert. Sed enim (narrare pudori est !),qua tulerit mercede silet; tactusque doloreconiugis amissae lacrimis ita fatur obortis:“Hoc me, nate dea, (quis possit credere?) telumflere facit facietque diu, si vivere nobisfata diu dederint. Hoc me cum coniuge caraperdidit: hoc utinam caruissem munere semper!Procris erat (si forte magis pervenit ad auresOrithyia tuas, raptae soror Orithyiae),si faciem moresque velis conferre duarum,dignior ipsa rapi. Pater hanc mihi iunxit Erechtheus,hanc mihi iunxit amor. Felix dicebar eramque.Non ita dis visum est, aut nunc quoque forsitan essem.Alter agebatur post sacra iugalia mensis,cum me cornigeris tendentem retia cervisvertice de summo semper florentis Hymettilutea mane videt pulsis Aurora tenebrisinvitumque rapit. Liceat mihi vera referrepace deae. Quod sit roseo spectabilis ore,quod teneat lucis, teneat confinia noctis,nectareis quod alatur aquis, ego —Procrin amabam:pectore Procris erat, Procris mihi semper in ore.Sacra tori coitusque novos thalamosque recentesprimaque deserti referebam foedera lecti.Mota dea est et “siste tuas, ingrate, querellas:Procrin habe!” dixit. “Quodsi mea provida mens est,non habuisse voles.” Meque illi irata remisit.Dum redeo mecumque deae memorata retracto,esse metus coepit, ne iura iugalia coniunxnon bene servasset. Facies aetasque iubebatcredere adulterium; prohibebant credere mores.Sed tamen afueram, sed et haec erat unde redibam,criminis exemplum, sed cuncta timemus amantes.Quaerere quod doleam statuo donisque pudicamsollicitare fidem. Favet huic Aurora timori