ponere et humanam membris inducere formam.Somnus abit: damno vigilans mea visa querorquein superis opis esse nihil. At in aedibus ingensmurmur erat, vocesque hominum exaudire videbariam mihi desuetas. Dum suspicor has quoque somniesse, venit Telamon properus, foribusque reclusis“speque fideque, pater” dixit, “maiora videbis:egredere!” Egredior, qualesque in imagine somnivisus eram vidisse viros, ex ordine talesadspicio noscoque. Adeunt regemque salutant.Vota Iovi solvo populisque recentibus urbempartior et vacuos priscis cultoribus agros,Myrmidonasque voco, nec origine nomina fraudo.Corpora vidisti; mores quos ante gerebant,nunc quoque habent: parcum genus est patiensque laborumquaesitique tenax et quod quaesita reservet.Hi te ad bella pares annis animisque sequentur,cum primum qui te feliciter attulit, eurus”(eurus enim attulerat) “fuerit mutatus in austros.”Talibus atque aliis longum sermonibus illiimplevere diem. Lucis pars ultima mensaeest data, nox somnis. Iubar aureus extulerat Sol(flabat adhuc eurus redituraqua vela tenebat):ad Cephalum Pallante sati, cui grandior aetas,ad regem Cephalus simul et Pallante creaticonveniunt. Sed adhuc regem sopor altus habebat.Excipit Aeacides illos in limine Phocus:nam Telamon fraterque viros ad bella legebant.Phocus in interius spatium pulchrosque recessusCecropidas ducit, cum quis simul ipse resedit.Adspicit Aeoliden ignota ex arbore factumferre manu iaculum, cuius fuit aurea cuspis.Pauca prius mediis sermonibus ille locutus“sum nemorum studiosus” ait “caedisque ferinae:qua tamen e silva teneas hastile recisum,iamdudum dubito. Certe si fraxinus esset,fulva colore foret; si cornus, nodus inesset.Unde sit, ignoro. Sed non formosius istoviderunt oculi telum iaculabile nostri.”Excipit Actaeis e fratribus alter, et “usum