Ante sacros vidi proiecta cadavera postes,ante ipsas, quo mors foret invidiosior, aras.Pars animam laqueo claudunt mortisque timoremmorte fugant ultroque vocant venientia fata.Corpora missa neci nullis de more ferunturfuneribus: neque enim capiebant funera portae.Aut inhumata premunt terras aut dantur in altosindotata rogos. Et iam reverentia nulla est,deque rogis pugnant alienisque ignibus ardent.Qui lacriment, desunt; indefletaeque vaganturmatrumque nuruumque animae iuvenumque senumque:nec locus in tumulos, nec sufficit arbor in ignes.Attonitus tanto miserarum turbine rerum,“Iuppiter o!” dixi “si te non falsa loquunturdicta sub amplexus Aeginae Asopidos isse,nec te, magne pater, nostri pudet esse parentem,aut mihi redde meos aut me quoque conde sepulcro.”Ille notam fulgore dedit tonitruque secundo.“Accipio, sintque ista, precor, felicia mentissigna tuae” dixi. “Quod das mihi, pigneror omen.”Forte fuit iuxta patulis rarissima ramissacra Iovi quercus de semine Dodonaeo:hic nos frugilegas adspeximus agmine longogrande onus exiguo formicas ore gerentesrugosoque suum servantes cortice callem.Dum numerum miror, “totidem, pater optime” dixi,“tu mihi da cives et inania moenia supple.”Intremuit ramisque sonum sine flamine motisalta dedit quercus. Pavido mihi membra timorehorruerant, stabantque comae. Tamen oscula terraeroboribusque dedi; nec me sperare fatebar:sperabam tamen atque animo mea vota fovebam.Nox subit, et curis exercita corpora somnusoccupat: ante oculos eadem mihi quercus adesseet ramos totidem totidemque animalia ramisferre suis visa est pariterque tremiscere motugraniferumque agmen subiectis spargere in arvis;crescere quod subito et maius maiusque videriac se tollere humo rectoque adsistere truncoet maciem numerumque pedum nigrumque colorem