erumpit clades, obsuntque auctoribus artes:quo propior quisque est servitque fidelius aegro,in partem leti citius venit. Utque salutisspes abiit finemque vident in funere morbi,indulgent animis et nulla, quid utile, cura est:utile enim nihil est. Passim positoque pudorefontibus et fluviis puteisque capacibus haerent,nec sitis est exstincta prius quam vita bibendo.Inde graves multi nequeunt consurgere et ipsisinmoriuntur aquis: aliquis tamen haurit et illas.Tantaque sunt miseris invisi taedia lecti:prosiliunt, aut si prohibent consistere vires,corpora devolvunt in humum: fugiuntque penatesquisque suos, sua cuique domus funesta videtur,et quia causa latet, locus est in crimine parvusSemianimes errare viis, dum stare valebant,adspiceres, flentes alios terraque iacenteslassaque versantes supremo lumina motu:membraque pendentis tendunt ad sidera caeli,hic illic, ubi mors deprenderat, exhalantes.Quid mihi tunc animi fuit? an quod debuit esse,ut vitam odissem et cuperem pars esse meorum?Quo se cumque acies oculorum flexerat, illicvulgus erat stratum, veluti cum putria motispoma cadunt ramis agitataque ilice glandes.Templa vides contra gradibus sublimia longis:Iuppiter illa tenet. Quis non altaribus illisinrita tura dedit? Quotiens pro coniuge coniunx,pro gnato genitor dum verba precantia dicit,non exoratis animam finivit in aris,inque manu turis pars inconsumpta reperta est!Admoti quotiens templis, dum vota sacerdosconcipit et fundit purum inter cornua vinum,haud exspectato ceciderunt vulnere tauri!Ipse ego sacra Iovi pro me patriaque tribusquecum facerem natis, mugitus victima dirosedidit et subito conlapsa sine ictibus ullisexiguo tinxit subiectos sanguine cultros.Exta quoque aegra notas veri monitusque deorumperdiderant: tristes penetrant ad viscera morbi.