Et quota pars illi rerum periere mearum!Dira lues ira populis Iunonis iniquaeincidit exosae dictas a paelice terras.Dum visum mortale malum tantaeque latebatcausa nocens cladis, pugnatum est arte medendi:exitium superabat opem, quae victa iacebat.Principio caelum spissa caligine terraspressit et ignavos inclusit nubibus aestus;dumque quater iunctis explevit cornibus orbemluna, quater plenum tenuata retexuit orbem,letiferis calidi spirarunt aestibus austri.Constat et in fontes vitium venisse lacusque,miliaque incultos serpentum multa per agroserrasse atque suis fluvios temerasse venenis.Strage canum primo volucrumque oviumque boumque,inque feris subiti deprensa potentia morbi.Concidere infelix validos miratur aratorinter opus tauros medioque recumbere sulco;lanigeris gregibus balatus dantibus aegrossponte sua lanaeque cadunt et corpora tabent.Acer equus quondam magnaeque in pulvere famaedegenerat palmas veterumque oblitus honorumad praesepe gemit leto moriturus inerti.Non aper irasci meminit, non fidere cursucerva, nec armentis incurrere fortibus ursi.Omnia languor habet; silvisque agrisque viisquecorpora foeda iacent, vitiantur odoribus aurae.Mira loquar: non illa canes avidaeque volucres,non cani tetigere lupi; dilapsa liquescuntadflatuque nocent et agunt contagia late.Pervenit ad miseros damno graviore colonospestis et in magnae dominatur moenibus urbis.Viscera torrentur primo, flammaeque latentisindicium rubor est et ductus anhelitus ingens.Aspera lingua tumet, tepidisque arentia ventisora patent, auraeque graves captantur hiatu.Non stratum, non ulla pati velamina possunt,dura sed in terra ponunt praecordia; nec fitcorpus humo gelidum, sed humus de corpore fervet.Nec moderator adest, inque ipsos saeva medentes