“Arma iuves oro pro gnato sumpta piaequepars sis militiae; tumulo solacia posco.”Huic Asopiades “petis inrita” dixit “et urbinon facienda meae: neque enim coniunctior ullaCecropidis hac est tellus: ea foedera nobis.”Tristis abit “stabunt” que “tibi tua foedera magno”dixit et utilius bellum putat esse minariquam gerere atque suas ibi praeconsumere vires.Classis ab Oenopiis etiamnum Lyctia murisspectari poterat, cum pleno concita veloAttica puppis adest in portusque intrat amicos,quae Cephalum patriaeque simul mandata ferebat.Aeacidae longo iuvenes post tempore visumagnovere tamen Cephalum dextrasque dedereinque patris duxere domum. Spectabilis heroset veteris retinens etiamnum pignera formaeingreditur ramumque tenens popularis olivaea dextra laevaque duos aetate minoresmaior habet, Clyton et Buten, Pallante creatos.Postquam congressus primi sua verba tulerunt,Cecropidae Cephalus peragit mandata rogatqueauxilium foedusque refert et iura parentumimperiumque peti totius Achaidos addit.Sic ubi mandatam iuvit facundia causam,Aeacus, in capulo sceptri nitente sinistra,“ne petite auxilium, sed sumite”, dixit “Athenae;nec dubie vires, quas haec habet insula, vestrasducite; et omnia habet (rerum status iste mearum).Robora non desunt, superat mihi miles et hosti:gratia dis, felix et inexcusabile tempus.”“Immo ita sit,” Cephalus, ”crescat tua civibus optourbs!” ait. “Adveniens equidem modo gaudia cepi,cum tam pulchra mihi, tam par aetate iuventusobvia processit. Multos tamen inde requiro,quos quondam vidi vestra prius urbe receptus.”Aeacus ingemuit tristique ita voce locutus:”Flebile principium melior fortuna secuta est.Hanc utinam possem vobis memorare sine illo!Ordine nunc repetam. Neu longa ambage morer vos:ossa cinisque iacent, memori quos mente requiris.