ad terram late sparsuras corpora pinus.Tutus ad Alcathoen, Lelegeia moenia, limescomposito Scirone patet, sparsisque latronisterra negat sedem, sedem negat ossibus unda;quae iactata diu fertur durasse vetustasin scopulos: scopulis nomen Scironis inhaeret.Si titulos annosque tuos numerare velimus,facta premant annos. Pro te, fortissime, votapublica suscipimus, Bacchi tibi sumimus haustus.”Consonat adsensu populi precibusque faventumregia, nec tota tristis locus ullus in urbe est.Nec tamen (usque adeo nulla est sincera voluptas,sollicitumque aliquid laetis intervenit) Aegeusgaudia percepit nato secura recepto.Bella parat Minos. Qui quamquam milite, quamquamclasse valet, patria tamen est firmissimus iraAndrogeique necem iustis ulciscitur armis.Ante tamen bello vires adquirit amicas,quaque potens habitus, volucri freta classe pererrat.Hinc Anaphen sibi iungit et Astypaleia regna,promissis Anaphen, regna Astypaleia bello;hinc humilem Myconum cretosaque rura Cimoliflorentemque thymo Cythnum parvamque Seriphonmarmoreamque Paron, quaque impia prodidit ArnenSithonis (accepto, quod avara poposcerat, auromutata est in avem, quae nunc quoque diligit aurum,nigra pedes, nigris velata monedula pennis).At non Oliaros Didymaeque et Tenos et Androset Gyaros nitidaeque ferax Peparethos olivaeGnosiacas iuvere rates. Latere inde sinistroOenopiam Minos petit, Aeacideia regna:Oenopiam veteres appellavere, sed ipseAeacus Aeginam genetricis nomine dixit.Turba ruit tantaeque virum cognoscere famaeexpetit. Occurrunt illi Telamonque, minorquequam Telamon Peleus, et proles tertia Phocus.Ipse quoque egreditur tardus gravitate seniliAeacus, et quae sit veniendi causa requirit.Admonitus patrii luctus suspirat et illidicta refert rector populorum talia centum: