virque sit alterius, poenae Medea relinquar?Si facere hoc aliamve potest praeponere nobis,occidat ingratus. Sed non is vultus in illo,non ea nobilitas animo est, ea gratia formae,ut timeam fraudem meritique oblivia nostri.Et dabit ante fidem, cogamque in foedera testesesse deos. Quid tuta times? accingere et omnempelle moram: tibi se semper debebit Iason,te face sollemni iunget sibi, perque Pelasgasservatrix urbes matrum celebrabere turba.Ergo ego germanam fratremque patremque deosqueet natale solum, ventis ablata, relinquam?Nempe pater saevus, nempe est mea barbara tellus,frater adhuc infans: stant mecum vota sororis,maximus intra me deus est. Non magna relinquam,magna sequar: titulum servatae pubis Achivaenotitiamque loci melioris et oppida, quorumhic quoque fama viget, cultusque artesque locorum;quemque ego cum rebus, quas totus possidet orbis,Aesoniden mutasse velim; quo coniuge felixet dis cara ferar et vertice sidera tangam.Quid, quod nescio qui mediis concurrere in undisdicuntur montes, ratibusque inimica Charybdisnunc sorbere fretum, nunc reddere, cinctaque saevisScylla rapax canibus Siculo latrare profundo?Nempe tenens, quod amo, gremioque in Iasonis haerensper freta longa ferar: nihil illum amplexa vereboraut, siquid metuam, metuam de coniuge solo. —Coniugiumne vocas speciosaque nomina culpaeimponis, Medea, tuae? Quin adspice, quantumadgrediare nefas, et, dum licet, effuge crimen.”Dixit, et ante oculos rectum pietasque pudorqueconstiterant, et victa dabat iam terga Cupido.Ibat ad antiquas Hecates Perseidos aras,quas nemus umbrosum secretaque silva tegebat.Et iam fortis erat pulsusque resederat ardor,cum videt Aesoniden exstinctaque flamma reluxit.Erubuere genae, totoque recanduit ore,utque solet ventis alimenta adsumere quaequeparva sub inducta latuit scintilla favilla