Excipit hanc Aegeus, facto dammandus in uno;nec satis hospitium est: thalami quoque foedere iungit.Iamque aderat Theseus, proles ignara parenti,et virtute sua bimarem pacaverat Isthmon.Huius in exitium miscet Medea quod olimattulerat secum Scythicis aconiton ab oris.Illud Echidneae memorant e dentibus ortumesse canis. Specus est tenebroso caecus hiatu,est via declivis, per quam Tirynthius herosrestantem contraque diem radiosque micantesobliquantem oculos nexis adamante catenisCerberon abstraxit; rabida qui concitus iraimplevit pariter ternis latratibus auraset sparsit virides spumis albentibus agros.Has concresse putant nactasque alimenta feracisfecundique soli vires cepisse nocendi.Quae quia nascuntur dura vivacia caute,agrestes aconita vocant. Ea coniugis astuipse parens Aegeus nato porrexit ut hosti.Sumpserat ignara Theseus data pocula dextra,cum pater in capulo gladii cognovit eburnosigna sui generis facinusque excussit ab ore.Effugit illa necem nebulis per carmina motis.At genitor, quamquam laetatur sospite nato,attonitus tamen est ingens discrimine parvocommitti potuisse nefas. Fovet ignibus arasmuneribusque deos implet, feriuntque securescolla torosa boum vinctorum corpora vittis.Nullus Erechthidis fertur celebratior illoinluxisse dies. Agitant convivia patreset medium vulgus, nec non et carmina, vinoingenium faciente, canunt: “Te, maxime Theseu,mirata est Marathon Cretaei sanguine tauri;quodque suis securus arat Cromyona colonus,munus opusque tuum est. Tellus Epidauria per teclavigeram vidit Vulcani occumbere prolem,vidit et inmitem Cephisias ora Procrusten,Cercyonis letum vidit Cerealis Eleusin.Occidit ille Sinis, magnis male viribus usus,qui poterat curvare trabes et agebat ab alto