et quos Maera novo latratu terruit agros,Eurypylique urbem, qua Coae cornua matresgesserunt tum cum discederet Herculis agmenPhoebeamque Rhodon et Ialysios Telchinas,quorum oculos ipso vitiantes omnia visuIuppiter exosus fraternis subdidit undis.Transit et antiquae Cartheia moenia Ceae,qua pater Alcidamas placidam de corpore nataemiraturus erat nasci potuisse columbam.Inde lacus Hyries videt et Cycneia tempe,quae subitus celebravit olor. Nam Phyllius illicimperio pueri volucresque ferumque leonemtradiderat domitos; taurum quoque vincere iussusvicerat, et spreto totiens iratus amorepraemia poscenti taurum suprema negabat.Ille indignatus “cupies dare” dixit et altodesiluit saxo. Cuncti cecidisse putabant:factus olor niveis pendebat in aere pennis.At genetrix Hyrie, servatum nescia, flendodelicuit stagnumque suo de nomine fecit.Adiacet his Pleuron, in qua trepidantibus alisOphias effugit natorum vulnera Combe.Inde Calaureae Letoidos adspicit arva,in volucrem versi cum coniuge conscia regis.Dextera Cyllene est, in qua cum matre Menephronconcubiturus erat saevarum more ferarumCephison procul hinc deflentem fata nepotisrespicit, in tumidam phocen ab Apolline versi,Eumelique domum lugentis in aere natum.Tandem vipereis Ephyren Pirenida penniscontigit. Hic aevo veteres mortalia primocorpora vulgarunt pluvialibus edita fungis.Sed postquam Colchis arsit nova nupta venenis,flagrantemque domum regis mare vidit utrumque,sanguine natorum perfunditur impius ensis,ultaque se male mater Iasonis effugit arma.Hinc Titaniacis ablata draconibus intratPalladias arces, quae te, iustissima Phene,teque, senex Peripha, pariter videre volantesinnixamque novis neptem Polypemonis alis.