At quacumque cavis spumas eiecit aenisignis et in terram guttae cecidere calentes,vernat humus, floresque et mollia pabula surgunt.Quae simul ac vidit, stricto Medea recluditense senis iugulum, veteremque exire cruorempassa, replet sucis. Quos postquam combibit Aesonaut ore acceptos aut vulnere, barba comaequecanitie posita nigrum rapuere colorem,pulsa fugit macies, abeunt pallorque situsque,adiectoque cavae supplentur corpore rugae,membraque luxuriant. Aeson miratur et olimante quater denos hunc se reminiscitur annos.Viderat ex alto tanti miracula monstriLiber, et admonitus iuvenes nutricibus annosposse suis reddi, capit hoc a Colchide munus.Neve doli cessent, odium cum coniuge falsumPhasias adsimulat Peliaeque ad limina supplexconfugit. Atque illam, quoniam gravis ipse senecta est,excipiunt natae. Quas tempore callida parvoColchis amicitiae mendacis imagine cepit.Dumque refert inter meritorum maxima, demptosAesonis esse situs, atque hac in parte moratur,spes est virginibus Pelia subiecta creatisarte suum parili revirescere posse parentem.Idque petunt pretiumque iubent sine fine pacisci.Illa brevi spatio silet et dubitare videtursuspenditque animos ficta gravitate rogantes.Mox ubi pollicita est, “quo sit fiducia maiormuneris huius” ait, “qui vestri maximus aevo estdux gregis inter oves, agnus medicamine fiet.”Protinus innumeris effetus laniger annisattrahitur flexo circum cava tempora cornu.Cuius ut Haemonio marcentia guttura cultrofodit et exiguo maculavit sanguine ferrum,membra simul pecudis validosque venefica sucosmergit in aere cavo: minuunt en corporis artuscornuaque exurunt nec non cum cornibus annos,et tener auditur medio balatus aeno.Nec mora, balatum mirantibus exsilit agnuslascivitque fuga lactantiaque ubera quaerit.