victima vota cadit. Sed abest gratantibus Aeson,iam propior leto fessusque senilibus annis.Cum sic Aesonides: “O cui debere salutemconfiteor, coniunx, quamquam mihi cuncta dedistiexcessitque fidem meritorum summa tuorum,si tamen hoc possunt (quid enim non carmina possunt?),deme meis annis et demptos adde parenti.”Nec tenuit lacrimas. Mota est pietate rogantis,dissimilemque animum subiit Aeeta relictus.Nec tamen adfectus tales confessa “quod” inquit“excidit ore tuo, coniunx, scelus? ergo ego cuiquamposse tuae videor spatium transcribere vitae?Nec sinat hoc Hecate, nec tu petis aequa. Sed isto,quod petis, experiar maius dare munus Iason.Arte mea soceri longum temptabimus aevum,non annis renovare tuis: modo diva triformisadiuvet et praesens ingentibus adnuat ausis.”Tres aberant noctes, ut cornua tota coirentefficerentque orbem. Postquam plenissima fulsitet solida terras spectavit imagine luna,egreditur tectis vestes induta recinctas,nuda pedem, nudos umeris infusa capillos,fertque vagos mediae per muta silentia noctisincomitata gradus. Homines volucresque ferasquesolverat alta quies: nullo cum murmure saepes,inmotaeque silent frondes, silet umidus aer;sidera sola micant. Ad quae sua bracchia tendenster se convertit, ter sumptis flumine crineminroravit aquis ternisque ululatibus orasolvit et, in dura submisso poplite terra,“Nox” ait “arcanis fidissima, quaeque diurnisaurea cum luna succeditis ignibus astra,tuque triceps Hecate, quae coeptis conscia nostrisadiutrixque venis cantusque artisque magorum,quaeque magos, Tellus, pollentibus instruis herbis,auraeque et venti montesque amnesque lacusquedique omnes nemorum, dique omnes noctis adeste.Quorum ope, cum volui, ripis mirantibus amnesin fontes rediere suos, concussaque sisto,stantia concutio cantu freta, nubila pello